Glose
Donec aspiret dies illa.Postquam, nec docendi ultra nec discendi tempus erit, sed consummatis omnibus hujus mundi tenebris, omnes fulgebunt sicut sol.Vadam ad montem.Et quia Ecclesia per singula talis est.Vadam,id est, addam gratiam, tam inferioribus quam majoribus.Vadam.Quia novos populos quotidie congregabo. Et quia sermo est ad Ecclesiam de gentibus, potest non incongrue videri promissa vocatio Synagogae, quae in fine mundi est futura: seu vocatio quarumcunque gentium. Unde mox de amplissima pulchritudine unius ejusdemque Ecclesiae, quae vel de Judaeis vel quibuscunque gentibus per totum orbem est congreganda, subditur,Tota pulchra es.